- CASTALIUS Fons
- CASTALIUS FonsCaballinus, et Libethris dicitur. Est in radicibus Parnassi, Musis sacer. Virgilius Castaliam vocat Georg. l. 3. v. 293.------ Iuvat ire iugis, qua nulla priorumCastaliam molli divertitur orbita clivo.De nominis origine sic Bochart. l. 1. Chanann. c. 16. Arabice, inquit Castala, est fluminis vel fontis murmur. Sunt qui fragorem reddunt. Talis fons Castalius Virgil. in culice.Castaliaeque sonans liquidô pede labitur unda.Quin Castalii fontis murmur putabatur aliquid habere fatidicum. Unde est, quod apud Nonnum Dionys. l. 4. Cadmô Apollinis oraculum consulente,------ Ο᾿μφήεντε ῤεέθρῳΚαςταλίης πάφλαζε ???ήμονος ἔνθεον ὕδωρ.'Et in Luciani Iove Tragaedo, Apollo ad vaticinia deesse sibi queritur, πηγὴν μαντικὴν, ῟οα ἡ Καςταλία ἐςτίν. Et Clemens in Protreptico, Σεσίγηται γοῦν ἡ Καςταλίας πηγὴ, καὶ Κολοφῶνος ἅλλη πηγὴ, καὶ τὰ ἄλλα ὁμοίως τέθνηκε νάματα μαντικά. Quô palam alludens Gregor. Nazina. Orat. 4. Πάλιν, inquit, ἡ Καςταλία σεσίγηται καὶ σιγᾶ, καὶ ὕδωρ ἐςτὶν οὐ μαντευόμενον, ἀλλὰ γελώμενον. Quale est, quod idem scribit Orat. 39. Καςταλίας μαντικὸν πόμα, divinum Castaliae laticem solum silentium suum vaticinari non potuisse: Quod quidem Scholiastae referunt, ad Syriae Castaliam, prope Daphnem Antiochiae: Sed ad hanc nostram Constantin. Porphyrogen. Themate Nicopolis. Nempe eâdem virtute pollere fons uterque creditus est. Sozom. l. 5. c. 19. ubi de Daphne Antiochiae: Ε᾿πιςτεύετο δὲ παρὰ τοῖς τάδέ πρεσβἐυουσι, ῥεῖν αὐτόθι καὶ ὕδωρ μαντικὸν ἀπὶ Καςταλίας τῆς πηγῆς, ὀμοίας τῆς εν Δελφεῖς ενεργεἰας τε προσηγορίας λαχούσης. Ita etiam Niceph. Callistus l. 10. c. 28. Pronide in Syrâ illa Castalia ex aquarum motu et strepitu ὑδρομάντεις futura praedixisse constans fama est. Hinc Apollinem refert Suidas, in Antiochiae Καςταλίᾳ solitum χρησμολογεῖν, αὔρας καὶ πνοῆς ἐκ τοῦ ὕδατος ἀνκδιδομένης, Oracula edere, aurâ, et statu ex aquâ exspirante. Ex ea porro aquarum agitatione fragor, et murmur consequebatur: quod et alii diserte scribunt. Graecus Schol. in Gregorium, ubi supra: Καςταλία, πηγὴ περὶ την` Α᾿ντιόχειαν, εν ᾗ καὶ ὁ Α᾿πόλλων ἐφορἐυει, Castalia fons circa Antiochiam cui Apollo praesidet. Pergit, Μαντεία οὖν τις ἐξεφέρετο κατὰ την` τοιάνδε πηγὴν, ἡ τοῦ νάματος, οὐ κατα φωνὴν, ἀλλ᾿ ἁπλῶς ἤχου τινὸς καὶ πνἐυματος ἀναδιδομένη (lege ἀναδιδομένου) Proinde Divinatio quaedam ad fontem illum edebatur ex defluxu, non per vocem, sed solum sonô quôdam et flatu editô. Vides Lector, huic aquae sonum, stridorem, et strepitum tribui, i. e. Castala; unde Castalia dicta est, non a Castalio, de quo Pausan. in Phocicis, nec ab Acheloi filia Castalia, de qua ibidem Panvasis, et Constant. Porphyrog. in Nicopoli, nec a Castalia nympha, quae metu insequentis Apollinis eo se praecipitem deiecerit, ut a Lutatio traditum. Bochart. loc. cit. Nic. Lloydius. Addo quod ex eôdem fonte futuri Imprerii omen hausisse Hadrianus legitur apud Amm. Marcellin. l. 22. Haec dum ita procedunt more pacis, multorum curiosior Iulianus novam consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis: quem obstruxisse Caesar dieitur Hadrianus, mole saxorum ingenti: veritus ne, ut ipse praecinentibus aquis capessendam Rem publ. comperit, etiam alii similia docerentur: ac statim circum humata corpora statuit exinde trans ferri, eô ritu, quô Athenienses insulam purgaverant Delon. Eadem habet Sozom. l. 5. c. 19. ubi addit, Adrianum φύλλον δάφνης ἐμβάψαντα τῇ πηγῇ ἀρύσαςθαι την` τῷν ἐσομένων γνῶσιν ἐγγράφως ἐπὶ τοῦ φύλλουδηλω???εῖσαν, cum intinxisset in fontem lauri solium, eo iterum extractô futurorum notitiam illiinscriptam nactum esse. Factum id autem in Castalio Syriae fonte, Antiochiae enim idem mentionem facit; non vero inillo Graeciae prope Delphos. Quamvis in Graecorum Historiis et Martyrologits legatur, missum aliquando ad Delphicum Apollinem Oribasium a Iuliano, cui haec sors edita:Ε᾿ίπατε τῷ Βασιλῆι, χαμαὶ πέσε δαίδμλος αὐλὼ,῾ιὐκέτι φοῖβος ἔχει καλύβαν, οὐ μαντίδα δάφνην,Οὐ παγὰν λαλέουσαν ἀπέσβετο καὶ λάλον ὕδωρ..Dicite Imperatori: humi prolapsa est variegata aula,Non amplius Phoebus habitat calybam, non vaticinatricem tenet laurum,Non fontem loquacem: exstincta est etiam garrula aqua.Casaubon. ad Spartian. in Hadriano, c. 2. Dictus est autem fons hic Syriae Castalius, cum alias Daphnifid ei nomen esset, ad imitationem decantatissimi illius in Phocide, Graeciae regionis fontis, quemadmodum et mons Antiochiae immmens, Parnassus appellatus est. Vide infra in voce Daphne: Plura ureo de hoc Phocidis fonte, apud Sponium αὐτόπτην, Itiner. Graec. Part. 2. p. 65.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.